# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 500-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/500-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/500-2

CAPVT XI. DOLORE PODAGRICO ET ARTHRITICO VERO ET INVETERATO. THESES PATHOLOGICAE. Iscrimen podagrae & arthritidis recentis ab ea quae radicata & inveterata est, insigne in prognosi & praxi medica habet momentum: nam illa est magis transitoria, aetate florentes & sanguine ac succis plenos ob vitium in rebus non naturalibus commissum corripit, & rhevmatismi simplicis species est; haec vero magis haereditaria, corpora imbecilliora invadit atque in sanguine & sero corrupto radices agit, difficulter etiam tollitur, & saepius ad mortem usque durat. II.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
