# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 500

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/500
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/500

nem evenit, ut nocte multum purulentae materiae aure effluxisse deprehensum fuerit, majori quantitate sensim succedenIta ad miraculum intra diem & noctem rediit somnus, te. revertit auditus, utut adhuc gravis, & pedetentim appetitus & vires revocatae sunt: verbo DEl ac naturae beneficio reddita valetudini fuit nobilis puella, bona adhuc dum & prospera valetudine utens. Epicrisis. Et hoc quoque exemplum plane evincere & demonstrare potest, causas morborum adeo abstrusas saepe esse, ut Videmus tamentis acie Medicus vix eas penetrare possit. men iterum ex enarrata historia, quomodo solus atrocior capitis dolor omnes functiones animales & naturales pervertere imo propemodum destruere valeat, atque a sola violenta nervosarum & fibrosarum partium agitatione, commotione & distractione proxime proficiscatur. Hinc etiam fit, ut dolore sublato, tanquam cansa horum acerborum symptomatum proxima, omnia ad pristinum & naturalem statum redeant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
