# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 502

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/502
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/502

Jam leni madore perfusus somno concedit, a quo evigilans, dolore multum imminuto, partem affectam tumore recenter occupatam cernit. Intra paucos dies alter pes eodem dolore torquetur, easdemque excitat tragoedias; nonnunquam etiam ambos pedes in initio occupat: postquam utrumque pedem exercuerit, qui sequuntur paroxysmi abnormes sunt, tum etiam quoad durationem; hoc tamen ubique servant, quod dolor noctu recrudescat, mane vero remittatur; atque ex serie horum paroxysmulorum constat paroxysmus, qui dicitur podagrae, diuturnior breviorve pro aegri aetate, &c. quod in vegetioribus, & iis, quos podagra rarius invisit, diebus saepe quatuordecim sit; in senioribus, atque iis, quos saepius afflixit, duobus mensibus; iis vero, qui aliquot annis podagrici fuerunt, non prius valedicit, quam aetas adultior eam fugaverit. §. III. Ad quatuordecim primos dies urina coloratior est, quae post separationem sedimentum rubrum, & quasi arenulis refertum deponit; nec aeger utplurimum nisi tertiam potulentorum quae assumpsit partem per vesicam reddit; alvus item ad dictos fere primos dies constipata est. Appetitus prostratio, rigor totius corporis sub vesperam, partium etiam non affectarum gravitas & molesta sensatio integrum paroxysmum comitantur. Recedentem paroxysmum excipit pedis affecti pruritus vix ferendus, maxime inter digitos, unde decidunt furfures, & pedes ipsi quasi ab epoto veneno desquamantur. cum Atque hoc modo se habet podagra regularis, invavero vel indebita medicatione turbetur; vel diuturnior serit jam per annos aliquot, phoenomena sunt multum diversa a jam descriptis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
