# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 507

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/507
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/507

Ita KERCKRINGIVS sub examine chymico ex ejusmodi tophis sive materia podagrica, elicuit spiritum quendam inter spiritum tartari & salis ammoniaci quodammodo medium, hoc nimirum acidiorem; illo vero mitiorem: & oleum, oleo tartari foetido colore, foetore & consistentia in omnibus simile: nec non sal ex capite mortuo quod extraxit, ab eodem sale tartari parum abludens, nisi quod sapore quodam extraneo infestus, ingratam quandam pariebat nauseam, vid. Spicil. anat. Et ulterius Sic observatum quoque fuit ab Auctoribus, podagriprobatus. corum excrementa nimirum sputum, urinam, sudorem collecta, praevia evaporatione, praebuisse materiae candescentis concretae in tartari consistentiam insignem copiam. vid. PECHLINVM obs. 25. & KERCKRINGIVM I.c. Notavi ego in Viro generoso, qui subinde podagra divexari solet, sequentia: hic paroxysmum imminentem praesentire solet maxime ex colore annuli, quem digito gerit, ex mercurio mediante venere ac tutia confecti, qui aliquot dies ante paroxysmum & per totum morbi cursum livorem ac nigredinem contrahit, qui sponte tandem desinit, pristino redeunte colore sub declinationis tempus Id quod curiosum phoenomenon mea sententia effluviis salino-sulphureis per transpirationem prodeuntibus adscribendum venit. Taceo materiam in articulis podagricorum collectam, & quandoque vesicatoriorum vel aliorum remediorum usu effluentem, summe corrosivam, ipso sensu teste, naturam prae se ferre. Confirmare inter alia praesentiam tartarei fluidi salis in podagricis videtur nimia potatio vinorum tartareo talismodi succo scatentium, quae podagram generare solent frequentissime; item nimia ciborum appetentia & voracitas, maxime ante tempus invasionis, quae sine dubio lymphae acidae abundanti in salivali & gastrico fluido debetur. §. XII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
