# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 510

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/510
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/510

Hic motus quoque auctior febrilis solidorum & fluidorum, qui non actu electivo, multo minus morali & rationali sit, genuina causa est saevorum dolorum ac spasmorum in partibus extremis, qui paroxysmis in podagra nunquam non associantur, dum videlicet ad nervosas & valde sensilis texturae articulorum membranas & ligamenta, quibus complures exiguae glandulae inhaerent & quae minus congrua sunt salium excrementitiorum emunctoria, cum impetu impurus serosus sanguis advehitur & congeritur; ubi postea ichorosus ille latex praeter naturae ordinem separatus, stagnans & subsistens ejusmodi atroces naturae humanae plane infensos spasmos & dolores concitat; qui quo vehementiores sunt, eo plus febrilem aestum incendunt, atque symptomata exacerbant. Siquidem id probe tenendum est, duplicem in paroxysmis ejusmodi arthriticis & podagricis observari febrem, essentialem & symptomaticam, illa ad naturam catarrhalis, vel in sanguineis ad synochae simplicis genium accedit, cum qua paroxysmus incipit & progreditur, noctuque habet suas exacerbationes; altera vero symptomatica doloris acerbioris soboles est, & inflammationem insequitur. §. XVI. Quod autem humor vitiosus non intra omnes articulos & quidem mediante tunica ligamentorum glandulosa, sed duntaxat certis in partibus separetur, ut videmus in chiragra, gonagra, podagra & affectione ischiatica; id potissimum tono & robori destructo horum ligamentorum, quae articulos firmant, adscribendum est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
