# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 511

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/511
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/511

Quod vero ad pedes frequentius feratur ac descendat, haec subesse ratio videtur, quod pedes frigori humido, quod valdę eorum naturalem tonum laedit, plus quam aliae partes expositi sint; deinceps quod a calceorum pressione ac strictura copiosi tubuli arteriosi & venosi minimi, per quos libere humor redire & circulari debet, valde comprimantur: accedit quod lentior & tardior per partes a fonte caloris corde nempe remotas, ob situm etiam perpendicularem, lymphae ac humorum sit circulatio. Superest adhuc una ratio & quidem praecipua, scilicet quando pedes dolor affligit, cogimur quiescere, ne deterius fiat malum; quies autem ulterius nocet, dum humores ob motum cessantem, ibi magis tenentur subsistere, & ita imbecillitas augetur: sic edocemur familiari exemplo, quando pedem diu Voin uno situ tenemus, vermiculationis sensum oboriri. canda huc quoque est in auxilium, nativa pedum imbecillitas a parentibus podagricis contracta, quae partim in spirituascentia humorum deficiente, & inde resultante partium solidarum maxime extremarum debilitate, vel in ipsa prava textura & conformatione, & pororum dispositione consistit. Idem obtinet in aliis artubus, quos occuparesolet dictus dolor arthriticus. §. XVII. Vnde vero tanta seri excrementitii ex parte salsi & tar- Copiosus seri impuri protarei, ex parte etiam acris biliosi colluvies, in arthritidis & poventus. dagrae subjectis corporibus ingeneretur, quae proinde & motuum febrilium podagricorum & acerbissimorum dolorum veram & materialem causam constituit, vix aliam quam naturae aegrotantium debilitatem & vitium in usu rerum non ex debilitute. naturalium commissum reperire & incusare licet. Per naturae debilitatem vero nihil aliud intelligimus, quam talem, a nativitate, solidorum, quae fluida continent, movent, imo motibus vitalibus secretoriis, excretoriis praesunt, non satis validam & robustam conformationem & structuram a parentibus potissimum acceptam: hinc natura debiles & morbosi parentes, ut sunt hypochondriaci, haemorrhoi darii, podagrici, calculosi, aliisque anomalis motibus obnoxii, etiam liberos in hos morbos Nam quando ipsos podagricos, bos proclives generant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
