# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 512

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/512
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/512

qui diutius hoc morbo affecti sunt, spectamus ac consideramus, plerique sunt habitus minus fibrosi, spongiosi, tenerioris, qui nervos & tendines habent exiguos, copiosis & valde exilibus vasis donati, qui sanguine multo seroso, qui e vena emissus in oculos incurrit, abundant, & hinc etiam in primis annis narium haemorrhagiis & in provectiore aetate haemorrhoidum fluxui sunt obnoxii & assueti, animi quoque sunt inconstantioris mobilioris, ad omnis generis passiones vitalibus motibus nocivas proclives; quae cuncta satis totius naturae microcosmicae imbecillitatem arguuut atque demonstrant. Accedunt postea satis insignes diaetae atque in regimine vitae aberrationes & vitia, quae ita sunt comparata, ut non modo partium solidarum tonum, robur ac vim systalticam motricem plus debilitent ac labefactent, sed etiam multos crudos, intemperatos, naturae & succis vitalibus, qui blandi esse debent, plane alienos humores invehant, & ob imminutum salutarium excretionum negotium plus justo in corpore retineant & accumulent. XVIII. Ex iis vero, quae nervosis & motricibus partibus vires & robur subducunt, primum merito locum Venus immoderata obtinet. Nam semen, uti delibatissimae & spirituosae lymphae in sanguine soboles est, ita si intemperantius exhauritur, non potest aliter fieri, quin & partes fluidae subtilitatem & blandam spirituascentiam, solidae vero vigorem & elaterem amittant, atque adeo omnes functiones corporis non exiguum inde capiant detrimentum. Et hinc potest etiam secundum scita Hippocratis, ratio repeti: quare pueri, quare mulieres & eunuchi non facile podagram patiantur? Hinc quoque Poetis Bachi & Veneris filia nuncupata est; unde antiqui versus. E solvilumba venere, solvilumboque Baccho, creata est solviluuba chiragra. Poetae carmen: Et Latini Venus enervat vires sic copia vini, Et tentat gressus debilitatque pedes.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
