# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 514

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/514
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/514

XXI. Sicut affectuum intemperantia in excitandis & fovendis morbis plurimum valet: ita id maxime in chronicis affectibus, inter quos podagra primas tenet, animadvertimus, & quidem hanc potissimum ob rationem, quod diuturnior tristitia animique angor intensior cura ac sollicitudo, profundior quoque & haud interrupta meditatio, necessarias corporis vires suffurando & vitales humorum motus, neque minus secretorios & excretorios imminuendo, exsuperans pabulum atque materiam, impuritates videlicet varii generis salino sulphureas, ad genesin hujus affectus subministrent. Ita vehementior quoque animi commotio & ira ipsos arthriticos paroxysmos desubito saepe cum febrili quodam motu excitat. §. XXII. Vlterius, luxuria, nimia voracitas, continuae commessationes, cum vita sedentaria otiosa & desidi si conjunguntur, neque minus exercitiorum intermissio & ex mobiliori vitae genere quietum & motus expers, & podagrae & aliis pertinacioribus morbis ingenerandis mirifice velificantur. Nihil enim magis, praeterquam nimia ingestorum copia cum desidia, magnum illud excretionum, sine quibus sanitas consistere nequit, negotium supprimendo, ad impurorum humorum redundantiam, a quibus deinceps dolores, febrilesque motiones proveniunt, corpori ingenerandam conferre, attenta consideratione discimus. §. XXIII. Transpiratio Et quoniam sufficienti, per jugem transpirationem facta, sorprohibita.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
