# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 522

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRA PRAESERVATORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/522
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/522

§. VIII. Praeservatoria haec cura uti universalis fere est, & ab omnibus ac singulis qui a gravibus valetudinis incommodis immunes esse volunt, servanda: ita potissimum quadrat & necessaria admodum est, in affectibus tam arthriticis quam podagricis, quando a parentibus liberi seminium quoddam multiplicativum ipsis vitalibus humoribus altius insinuatum, & quod inter pueritiae vel adolescentiae annos jam tum sese exerere incipit, acceperunt; quo in prima quasi herba suffocetur. Atque etiam haec ipsa cura diaetetica ad eos spectat, quos jam per plures annos hoc malum & chronicum & quasi habituale factum exercuit: eo fine & scopo, ut minimum dolores ac symptomata leviora & mitiora inde reddantur, breviores quoque fiant paroxysmi, & roborata sic quodammodo natura deteriores & exitiales affectus, qui excipere nunquam non solent podagram pertinacem & chronicam, corporis vires valde infringentes arceantur. DE CVRA SPECIALIORI PODAGRI

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
