# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 524

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CORVM MEDICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/524
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/524

Rationem si quis hujus effectus exposcere velit, haec satisfacere posse videtur: quod in nulla fere corporis parte, difficilior sanguinis circulus ex arteriis in venas, quam in extremo pede ejus praesertim digitis procedat; nulla etiam pars sit, quae tanta copia musculorum tendinum, membranarum & ligamentorum tendineo-nerveorum, vasorum etiam sanguineorum instructa sit, ac extremi ipsius pedis compages. Quandocunque itaque hae partes, ab ipsa nativitate, imbecillitatis quodam vitio laborant; non mirum est, sanguinis circulum sive itum ac reditum in illis ipsis admodum esse segnem, tardum & impeditum, praesertim quando ille copiollori sero, excrementitiis salinis partibus referto scatet, & tempore paroxysmi, qui semper febrili motione fit & incipit, majori copia ad has partes appellitur: unde non possunt non humores stagnare, & vasa nimium distendendo eorumque nervosas membranas divellendo, dolores, cum inflammatione licet leviori producere. Atqui hinc utilissimum omnino est, ut sanguinem superfluum & stagnantem per has partes valde ad circuitum difficilem e vena extrahamus, & sic ejus liberiorem progressum promoveamus. IV. Quoniam paroxysmorum & rhevmatico- arthriticorum & podagricorum evidens & materialis causa, in seri excrementitii abundantia & colluvie consistit: atque huic ingenerandae vitiata prima in regione alimentorum digestio & cruditatum proventus multum velificatur; complures non minus periti ac eruditi Medicorum singulis mensibus vomitum excitandum commendarunt, ut ventriculi & duodeni cavitas, & qui huc pertingunt ex hepate & pancreate canales a sentina crudorum & vitiosorum humorum expurgentur: vid. HILDANVS cent. VI. obs. 34.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
