# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 526

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CORVM MEDICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/526
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/526

Neque etiam aliis mineralibus fontibus thermalibus & quas acidulas salutare vulgo confuescunt, modo pro differentia corporum & naturarum recte & cum debito regimine & convenienti methodo praescribantur, usurpentur, commendentur, laudes & energias suas detrahere volumus, cum passim etiam indubia adsint faustissimi effectus in ejusmodi radicatis & chronicis morbis exempla. Possunt vero temperatiores aquae minerales, ad quas pertinent Wildungenses, Selteranae, Veteraquenses in Silesia, loco potus, si tertia admisceatur vini pars, per totum anni decursum iu usum duci. Postremo quoque potibus diluentibus, acrimoniam salsam temperantibus & demulcentibus, leniterque evacuantibus, ut sunt lac, serum lactis, summam, tum praeservandi tum curandi scopo adhibitis, virtutem adscribimus, quippe eam exeruisse multiplici experientia comprobatum est. Id autem remedii genus, in eodem morbo antiquissimos jamjam maximi fecisse, HIPPOCRATES & CELSVS loquuntur. Ille enim passim speciatim in libr. de affect. in difficillimis podagricis & articulationum doloribus, lac asininum commendat. Hic vero libr. IV. cap. 24. ita scribit: quidam cum asinino lacte poto ex toto se eluissent in perpetuum hoc malo evaserunt. Praeterea quoque PLINIVS, sunt inter exempla, inquit qui lac asininum bibendo liberati sunt podogra, chiragraque. Novimus nos non paucos lactis bubuli per aliquot annos usu, item aquae pluvialis pro potu ordinario, perplures a doloribus podagricis annos immunes vixisse. De cura vero lactea prudenter instituenda, infra in cautelis & monitis plura subjiciemus. §. VII. Porro, ad methodum tam praeservatoriam quam cura- Diaphoretica laudantoriam, nihil securius, nihil accommodatius, regimine diatur. phoretico, salutari consilio procurato, inveniri potest.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
