Latin
CORVM MEDICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 527
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si verum, uti est verissimum, quod sanguis serosus impurior, qualis maxime ex transpiratione prohibita redditur, causa antecedens &materialis paroxysmorum podagricorum sit; ipsa certe sanior dictitat ratio, quae experientia confirmatur, atrocem hunc morbum, quam optime &tutissime, facta liberiori transspiratione, vel ea quae secundum naturam fit restituta, esse remedium omnibus aliis superius. Et quoniam hac de re insignissimus ¬abilis admodum locus in CAROLI PISONIS utilissimis observationibus: de morbis a serosa colluvie oriundis Sect. V. cap. Il. extat; operae pretium nos duximus eundem nostrae tractationi subnectere. Verba autem laudati elegantioris Auctoris haec sunt: Denique quod spectat ad vacuationem seri per cutim eamque sensibilem, hancplurimi facio, ut debeo, quia &revulsionis vim haber, &maxime est opportuna in his affectibus, quippe quae naturae“ convenientissima, cum ea seri portio, quae per cutem insensibiliter ex naturae instituto continenter quotidie exspirare debet, suppressa quacunque ratione &introrsum depulsa materiam praestet arthriticis doloribus ut ante hac demonstratum. Quamobrem consulo, ut Illustris Praesul sudorem quotidie, si fieri potest, aliqua arte promoveat, aut certe insensibilem exspirationem: quod ut consequatur, inprimis densitati cutis, quam infert inclementia aëris, praesertim hyberno tempore consulere debet, nam quae a polysarcia aut ae e tate densitas infertur, de ea nulla providentia haberi potest.