# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 527

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CORVM MEDICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/527
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/527

Nam si verum, uti est verissimum, quod sanguis serosus impurior, qualis maxime ex transpiratione prohibita redditur, causa antecedens & materialis paroxysmorum podagricorum sit; ipsa certe sanior dictitat ratio, quae experientia confirmatur, atrocem hunc morbum, quam optime & tutissime, facta liberiori transspiratione, vel ea quae secundum naturam fit restituta, esse remedium omnibus aliis superius. Et quoniam hac de re insignissimus & notabilis admodum locus in CAROLI PISONIS utilissimis observationibus: de morbis a serosa colluvie oriundis Sect. V. cap. Il. extat; operae pretium nos duximus eundem nostrae tractationi subnectere. Verba autem laudati elegantioris Auctoris haec sunt: Denique quod spectat ad vacuationem seri per cutim eamque sensibilem, hancplurimi facio, ut debeo, quia & revulsionis vim haber, & maxime est opportuna in his affectibus, quippe quae naturae“ convenientissima, cum ea seri portio, quae per cutem insensibiliter ex naturae instituto continenter quotidie exspirare debet, suppressa quacunque ratione & introrsum depulsa materiam praestet arthriticis doloribus ut ante hac demonstratum. Quamobrem consulo, ut Illustris Praesul sudorem quotidie, si fieri potest, aliqua arte promoveat, aut certe insensibilem exspirationem: quod ut consequatur, inprimis densitati cutis, quam infert inclementia aëris, praesertim hyberno tempore consulere debet, nam quae a polysarcia aut ae e tate densitas infertur, de ea nulla providentia haberi potest.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
