# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 529

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/529
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/529

aquae florum acaciae uncias duas, cinamomi sine vino unciam dimidiam, pulveris Cornachini drachmam, syrupi rosarum laxativi, vel cichorei cum rhabarbaro unciam semis. Nam instar aphorismi practici medicorum juniores teneant hoc: mitiores semper dolores evadere, in quocunque etiam loco consistant, si prima regio prius sordibus suis, ante usum aliorum medicamentorum, probe fuerit expurgata; quae alias migrando in sanguinem inque partes affectas penetrando, & dolores intensiores reddunt, & graviora symptomata producunt. Atque in eo quoque laudandum est SOLENANDRI consilium, quod extat in Oper. suis p. 78. ubi scribit, se in paroxysmi podagrici principio magno cum successu exhibere aliquod purgans solere, primum id edoctum ab ALEX. TRALLIANO libr. II. Et singulare esse, PECHLINVS obs. 26. eruditissime innuit, quod arthritici leniorem plerumque experiantur insultum, detracta ex primis viis vitiosa materia. II. Cum vero omnis doloris articularis & podagrici pa- Materia vitiosa podaroxysmus motum febrilem comitem habeat, cujus etiam benegrica per ficio, natura optima morborum medicatrix, solenniter & fetranspiratilicissimo saepe cum successu morbum curare, & quae eum ex onem auctam citat vitiosam & hostilem materiam convenienti tempore difflanda. per congrua emunctoria evacuare atque foras rescribere solet: idque in doloribus maxime per sufficientem & auctiorem transpirationem perfici, dum non modo tota sanguinis & seri massa depuratur, sed & ipse dolorem in pedibus creans vitiosus humor successiva difflatione, & exhalatione excernitur; prima ac princeps medentis debet esse intentio ac cura, ut placidam continuam & non interruptam diaQuo spectant phoresin, suo consilio & auxilio procuret & moderetur. Praeinfusa Thee stare id opportunissime possunt ipsa infusa, quae loco Thee MR. ex herba scordii, cardui benedicti, veronicae, radice glycirrhitae, corticibus citri recentibus parantur: cui scopo identidem egregie inserviunt mixturae, ex aquis destillatis, cardui benedicti, XXX (Hossm. Hst. T. IV. P. II.) galegae, scordii, succo citri, lapidibus cancrorum, antimonio diaphoretico, cinnabari, nitro purificato, & syrupo acetositatis citri, singulis debita dosi & proportione sumtis concinnandae.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
