# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 530

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/530
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/530

Instar omnium vero potest esse liquor noster anodynus mineralis, si cum quarta parte Spiritus Bulsii, & tartari volatilis roboretur: de quo triginta vel quadraginta guttae pro dosi, ex ordinario decocto vel infuso jam laudato propinari possunt. Praestat vero ejusmodi medicamenta mane, cum expectatione lenioris sudoris in lecto exhibere. Vesperi & circa noctem pulveres temperantes bezoardici nitrosi, cinnabarini, cum aquis analepticis, diapnoicis, vel cum emulsione amygdalarum dulcium aut seminum quatuor frigidorum majorum commodissime porrigi possunt. III. Expedit etiam pro feliciori sanationis obtinendo scopo in hoc affectu, pro ordinario potu, decocti temperantis & diluentis paulo liberaliorem usum commendare, ex quo summum me saepius fructum percepisse recordor. Species hae sunt: Rec. radicis chinae, sarsaparillae, polypodii ana uncias duas, liquiritiae, cichorei ana unciam, corticis ligni sassafras unciam dimidiam. Quarum dimidia pars in quinque aquae mensuris & una vini coquantur ad consumtionem septimae partis: quo decocto non modo pro ordinario potu & ad extinguendam sitim utendum, sed & ex eo medicamenta propinanda sunt, atque insuper singulis duabus horis, octo unciae calide bibendae sunt, idque statim a morbi insultu faciendum. Inde utina copiose fertur & colpus in continua perspiratione servatur, alvus quoque fluida & laxa manet; si vero haec officii sui fuerit immemor, supra propositum laxans exhibendum; abstinere quoque ab omnibus jusculis pinguibus nutrientibus expedit. In doloribus autem vagis praesertim a scorbutico humorum inquinamento qui oriuntur, serum lactis dulce vel acidulum, item fons Selteranus cum lacte remixtus utilissime pro potu dantur. Topica quae, Ad mitigandos artuum, si acerbius affligant dolores, & ubi concautissime cum ipsis topicis procedere aequum est: quia mulferant? tiplici experientia teste, plus damni quam emolumenti attulifse constat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
