# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 535

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/535
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/535

doloribus podagricis & arthriticis crebro repetitam venae sectionem maximopere laudant & commendant, praeservandique potissimum fine & scopo celebrant: quae tamen methodus in nostris septentrioni vicinis hominibus, quorum corpora non tanta sanguinis abundant copia, haud curate quadrat. Nihilominus, si morblis non adeo inveteratus & corpus ad sanguinis abundantiam ingenerandam pronum fuerit, levior. & saepius repetita venae sectio, seu singulis potius mensibus in pede admissa scarrificatio, praemisso tamen semper leniori laxante non erit infructuosa. Eximius plane est locus, quem de venae sectione utilissime frequentius repetita, habet laudatus PISO l. c. Sect. V. cap. I. p. 406. hic merito apponendus: Addo autem, inquit, singulis mensibus, quontam eadem experientia me docuit, quotiescunque per inducias vel paucarum septimanarum aeger corpus refecerit, sanguinisque jucturam reparaverit, tum prima quoque commotione aeris & alteratione sive ad algorem, sive ad aestum omnino arthritim recrudescere. Et certe saepe audivi magnos viros ex arthriticorum Jamilia, nihil longo usu reperisse retardandis cohibendisque fluxionibus arthriticis, si non prorsus tollendis, ipsa venae sectione, eoque ejusdem usum etiam in affecta aetate non reformidasse. Itaque repetita placet venae sectio & per epicrasin: quod si probatur, nemo non videt omnino parca manu esse administrandam, & quantitatis hunc esse scopum, ut providenter duntaxat ne turgeat sanguis in vasis & orgasmo spontaneo commoveatur. IX. Tumor à foParoxysmo finito & morbo soluto, in corporibus lutione morspongiosioris habitus & sanguinc seroso turgentibus remanet bi relictus saepiuscule pedis affecti insignis & valde diffusus, qui impressa caute tradigiti vestigia relinquit, tumor, caute profecto tractandus? ctandus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
