Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 536
Unproofread scanNot analysed yet
nam si quis eum pro incipiente hydrope habuerit, &ad hunc praecavendum vel abigendum, validioribus purgantibus uti velit, is non leve sanitati &vitae damnum infligere poterit. Opus tunc potius est lenioribus laxantibus balsamica virtute eminentibus, ut sunt rhabarbarum in substantia, pilulae Cratonis, Becheri, nostrae, mediocri quidem dosi, sed crebrioribus vicibus exhibitis uti. Externe autem pulvere, ex farina fabarum, camphora &floribus sambuci conspergendi pedes, &leniter non autem nimis valide, vinculis, ne uberior seri fiat affluxus &stagnatio, constringendi. Ad tophos discutiendos &resolvendos in senili &inveterata podagra, ego non praesentius, ipso balsamo sulphuris antimoniato, quod ex sale scoriarum reguli antimonii simplicis, superinfuso oleo terebinthinae &juniperi paratur, me deprehendisse, asseverare possum.