# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 536

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/536
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/536

nam si quis eum pro incipiente hydrope habuerit, & ad hunc praecavendum vel abigendum, validioribus purgantibus uti velit, is non leve sanitati & vitae damnum infligere poterit. Opus tunc potius est lenioribus laxantibus balsamica virtute eminentibus, ut sunt rhabarbarum in substantia, pilulae Cratonis, Becheri, nostrae, mediocri quidem dosi, sed crebrioribus vicibus exhibitis uti. Externe autem pulvere, ex farina fabarum, camphora & floribus sambuci conspergendi pedes, & leniter non autem nimis valide, vinculis, ne uberior seri fiat affluxus & stagnatio, constringendi. Ad tophos discutiendos & resolvendos in senili & inveterata podagra, ego non praesentius, ipso balsamo sulphuris antimoniato, quod ex sale scoriarum reguli antimonii simplicis, superinfuso oleo terebinthinae & juniperi paratur, me deprehendisse, asseverare possum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
