Latin
CASVS III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 541
Unproofread scanNot analysed yet
CASVS III. Vir sanguineo melancholicus annum agens quadragesimum quartum, habitus corporis strictioris, a decem annis passus est dolores tarsum pedis obfidentes, qui tamen non adeo vehementes erant sed diaphoreticis facile cedebant, utplurimum autem circa mensem Januarii revertebantur. Hi quatuor ante annos acerbiores facti aegrum lecto adfixerunt, abhinc autem duobus annis praedicto tempore adhuc gravius afflixerunt. His cum ipsis luctaretur aegrotans, ingenti terrore affectus est, quem citurnior cura &animi angor excepit: quo pacto dolores interiora occupantes, anxios in abdomine cruciatus excitarunt; qui mox remiserunt mox reversi sunt. Elapsis aliquot septimanis saevissimo frigore regnante, iter luscipere honestus vir debuit: a quo tempore dolores longe truculentiores invasere, qui ventrem, brachia, fauciumque interiora aggressi, quandoque in capite subsistebant, atque somnum &quietem admodum turbabant, aliquando etiam effluxum materiae foetidae purulentae ex aure interna egregio cum allevamento excitabant. Mense Junio ejusdem anni acidulas Egranas usurpavit, sub quorum usu quidem dolores siluerunt &cuncta bene successerunt: absoluta vero cura abdomen multo atrocius affligentes, appetitum penitus profligarunt: ubi alvus pigra, urina coloris naturalis sed parcior reddebatur, virium aderat dejectio, &aeger de fixo ac duro tumore supra umbilicum conquerebatur. Nausea quoque premebatur &saliva copiose ex ore saepius emanavit, vomituque nonnunquam &alimenta &medicamenta rejecta sunt: siquidem dolor superiora perere, fauces constringere atque ad scapulam usque se extendere saepius folebat. Flatus ventrem distendentes per totum hinc inde intestinorum canalem cum fluctuatione &borborygmo percurrebant, &ad intestinum rectum ubi pervenerunt, mox regurgitabant, cum quasi exitus ipsis praecluderetur. Notatu dignum fuit, quod per periodos dolores hi infestarint, quippe hora pomeridiana quarta, media nocte &ante meridiana decima accesserunt. Variis usus est remediis, &praecipua medendi intentio eo fuit directa, ut ad ipsos pedes rursus derivaretur infesta materia. Hinc frictiones, pediluvia in usum vocata, venae quoque in pede celebrata sectio. Hirudines tandem applicatae, nitrosa cum camphoratis fine diaphoretico administrata, nec usus carminativorum, stomachicorum balsamica temperata virtute inclytorum neglectus; alvus quoque clysteribus, lenioribusque laxantibus ad officium redactus. Sed successus speratus fefellit.