# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 542

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/542
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/542

A nulla tamen re praesentius levamen ac a potu lactis calidi cum infuso florum sambuci remixti expertus est, quippe per duos quandoque dies ab eo assumto dolores conquieverunt. Quatuor abhinc septimanas elixir stomachicum ex amaris balsamicis extractis concinnatum exhibui, a cujus frequentiori usu, dolores sopiti, viresque cum appetitu erectae fuerunt, adeo ut patiens domo egredi functionibusque suis praeesse potuerit. Sed inconstans haec valetudo fuit, siquidem in manu & dorso dolores rursus apparuerunt, somnum impediverunt: tumor vero umbilicalem regionem obsidens, exterius manu percipi potuit. Tandem his malis dirius insistentibus, succumbere noster debuit, documentum sat clarum relinquens, contra mortis atrociam nullum inveniri remedium posse. Epicrisis. Ex praefata historia liquide apparet, quam contumax morbus sit ille, & quantum negotii creet medentibus, qui ex doloribus podagricis in corpus retrocedentibus ortum suum habet. Singulare illud est, quod materia, absque dubio, vellicans acris, indolis plus minus fixae & volatilis, si in extremis articulorum membranis subsistat & ipsi denegetur ibi sedes & exitus, occupet in abdomine viscera membranacea, nempe intestina, quae maxime ex membranulis tendinoso-nerveis conflata sensu acutissimo praedita sunt, & similis structurae ac texturae cum ligamentis articulorum nerveo-tendinosis ac glandulosis sunt, unde etiam propter affinitatem & structurae communionem materia peccans mox transit ad intestina, mox rursus ex ipsis ad articulos. At vero, quod talem viam ac modum servet materia podagrica retropulsa, jam HIPPOCRATES suo tempore eleganter notavit lib. VI. epidem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
