# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 543

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/543
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/543

part. IV. aph. 3. it. Sect. II. p. 20. hisce verbis: qui articulari morbo detenius intestini dolore dextra porte vexabatur, quietior erat; hoc autem curato magis aolebat. Et memoratu hanc in rem digna sunt, quae tradit SOLENANDER in Consil. pag. 77. ubi ait: in cura habui nobilem inveterato arthritide occupatum, in sexagesimo quinto aetatis anno constitutum, qui colico dolore reprehensus fuit. Auctor eram ut arthritis revocaretur, pedum lotionibus, frictionibus, venae sectione in pede, monitus ab Hippocrate & Benedicto Sylvatico in Consil. Obstitit autem Senior Medicus & aeger interiit. Aiqui ego, pergit, idem plane observavi in muliere, quae arthritide fere semper laborabat, quando a doloribus coli liberata erat, & vice versa, cessantibus coli doloribus misere ex juncturis afficiebatur. CASVO. IV. Vir staturae mediocris, circiter septuagenarius, tempe- Podagra funesto omine ramenti sanguinei, habitus corporis spongiosioris & robustiretropulsa. oris, podagricis crebrius afflictus doloribus, aliquot abhinc mensibus ad sedandam cruciatuum atrociam, ipsa in paroxysmi accessione, partes dolentes, spiritu quodam a Pharmacopoeo sibi misso, inunxit, a cujus crebriori & continuato usu, Exacto aliquot septiomnis propemodum dolor evanuit. manarum spatio saeva in abdomine tormina passus est, juncta cum vomitu & alvo adstrictissima. Medicus in consilium accersitus, ob metum iliacae passionis, alvum clysteribus aperiri curavit, aliaque interna, quae inflammationi resistunt & dolorem levant, in usum vocavit. Inde non modo cessavit vomitus, alvusque soluta, sed & sedatus fuit abdominis dolor, ita prorsus, ut aeger e lecto surgere & in publicum rursus prodire potuerit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
