# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 549

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/549
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/549

Aliquando vero consueta podagra, praeter morem & consuetudinem, solito tempore non recurrebat; sed quia materia vitiosa intra succos vitales retinebatur, multis ac gravissimis tentabatur symptomatibus: continuis nempe ventriculi eructationibus, cordis palpitationibus, tremore artuum, inquietudine, dolore capitis acuto, tractorio, lancinatorio, circa tempora, circa nucham, accedente cogitatioConsulebat me num confusione memoriaeque debilitateatque Clariss. D. D. Strauchium Archiatrum Martisburgensem, atque inprimis ex qui saepius frequentaverat Curolinas, nobis quaerebat, num has thermas sanitati suae profuturas judicaremus. Hic longiori experientia edoctus, statim consilium probavit; cui ego quoque facile adsentiebam: & ille cum eo ad fontes hos salutiferos profectus fuit, a quarum interno usu decenti cum regimine instituto, in tertia & ultima cura, vehemens paroxysmus podagricus, qui tamen non nisi per septem dies durabat, ipsos pedes corripiebat, remittentibus mox omnibus prioribus symptomatibus. Inde optime quum se habuisset, binis adhuc vicibus, aquas hasce thersemper usurpavit. males cum summo fructu Epicrisis. Ego sanè complura possem receniere & allegare exempla, quae mirabilem & incomparabilem plane horum fontium virtutem & effectum in atrocibus & contumacibus morbis expugnandis, qui ab arthritica & podagrica materia remanente in corpore vel improvide retropulsa oborti fuerunt, demonstrare valerent; qui potissimum in eo consistebant, quod materiam morbificam ad pristina sua loca ex interioribus relegaverint, conquiescente mox omnium Vidi colicas symptomatum periculosissimorum syndrome. spasmodicas, vidi asthmata convulsiva, affectus soporosos.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
