# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 55

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/55

Accedente postea conjugio & insigni animi tristis affectione valde est debilitatus, in festivitate vero quadam aulae solenni, praeter morem & consuetudinem corpus vehementer saltatione exercuit, quo factum est, ut elapsis circiter XIV. diebus, anxietatem & constrictivum senserit circa praecordia dolorem, cum vomendi conatu, postea ex improviso sequuta vehemens admodum sanguinis per pulmones ejectio, cum suffocationis metu, sequutae simul brevi convulsiones epilepticae satis fortes, quae intra biduum vitam abstulerunt. Epicrisis. Viscera abdominis sanguinea, ut hepar, lien, si insolitae magnitudinis sunt sanguine & humore infarcta & obstructa, dum aequabilem sanguinis circulum, obice quasi posito, impediunt, ad immodicas & subinde exitiales sanguinis tam per vomitum & secessum, quam per vasculosam pulmonis substantiam profusiones, disponunt. Quia vero tanto impetu & copia erupit e pulmonibus sanguis, nullum dubium est, quin ipso in pulmone jam vitiosa quaedam adfuerit dispositio, quae & Hippocratis & nostra sententia in eo consistit, quod rami arteriae pulmonalis, dispersi per vesicularem & cellulosam substantiam, nimium distenti in tenera anevrismata diducantur, quae tandem rupta tantam sanguinis copiam fundunt, ut haerens in trachaea metum injiciat suffocationis. Vena vero secare in tali paroxysmo, subtrahendo plus sanguinis adhuc magis nocet, quam prodest, & ad movendam magis epilepticam convulsionem, quam ad eam minuendam, confert. OBSERSacr. I. Cir. II. De sanguinis fluxa

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
