# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 550

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/550
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/550

morbos melancholicos cum sensuum & rationis perturbatione conjunctos, pertinacissimasque tusses, atque pulmonum infarctus, qui non nisi a materia podagrica remanente vel retrocedente originem suam habuere, hac ratione divino adjumento felicissime subactos & curatos; maxime vero, si non semel, sed bis vel ter in usum decentem fontes ducti fuerint. CASVS VIII. Vir generosus, perstrenuus Chiliarcha, non procul ab hac urbe degens, corporis macilentioris, fibrosi tamen & robusti, superato jam sexagesimo & sexto anno, in gravem & exitialem incidit morbum, cujus profligandi causa, me in consilium vocavit. Is jam ante decem annos doloribus podagricis, mitioribus tamen & obtusioribus vernali tempore fuit obnoxius, neque minus his deficientibus acerbis abdominis doloribus, sive potius intestinorum stricturis spasticis vexatus. Ante annum Generosus hic vir, sub initium hiemis, praegressa vehementi corporis refrigeratione, neque minus ingenti animi, quam tamen prudenad suffoter compressit, indignatione, desubito truculento Ego tercationem usque asthmate convulsivo corripitur. tio die accedens morti ferme proximum inveni: nam sub summa virium prostratione ad animi usque defectionem pulsu duro, debili & tremulo, extremorum frigore, & sub cogitationum ac rationis turbatione, aegerrime & cum sonitu spiritum ducebat. Primo omnium clysteres injiciendos, ad sordes alvinas cum flatibus educendas, curavi: dein mixturas blande diaphoreticas & discutientes singulis horis sumendas, praescripsi. Factum hinc DEI beneficio est, ut ad omnium adstantium admirationem, intra quinque dies somnum, qui plane fuerat antea sublatus, capere & respirare sine molestia aeger coeperit, atque successive ingentem v. scosae Verum non ita multo cosae materiae copiam tussi ejecerit. post, de doloribus ac cruciatibus ipsius abdominis Generofissimus Vir conquerebatur, qui in dies increscentes intoleraAlvus adstrictissima, praecordiorumque adfuit biles evasere. inquietudo. Sed singula haec adhibitis idoanxietas atque expulsa e sede sua materia hostili, conquiesneis remediis, cere coeperunt: relicta tamen statione sua in regionem inguinalem non procul a virili membro haec ipsa descendit, arque in musculis ibi conspicuis, praecedente gravi dolore & inflammatione, abscessum efformavit insignis certe magnituqui post suppurationem factam demum apertus plus dinis, quam libram puris per vices fundebat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
