# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 552

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/552
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/552

dem judicio, addiscere possunt, eam esse materiae quae dolores in articulis creat & fovet indolem & crasin, ut vix ab ulla medicina immutari, alterari & ejus pernitialis vis destrui possit: licet enim in praesenti casu reliquerit suam sedem, nihilominus salva hostili indole & crasi permanente, eandem suam vim in aliis & compluribus locis exercuit, ut adeo remediorum, quae vulgo & a Chymicis aeque ac Medicis minus in praxi versatis, tantis laudibus passim venditantur ac celebrantur, & ad aucupandum magis argentum quam salutem afferendam apta sunt, inanis atque plane impotens facultas clare demonstrari possit. Gordatus autem & prudens Medicus in sanando ejusmodi morbo nihil aliud efficere vel praestare potest, quam ut temperiem & texturam earum corporis partium quae nondum simili vitio affectae, integram servet, quo morbosa materia successiva & blanda evaporatione & discussione per universale cutis emunctorium feliciter excludatur. FINIS.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
