Latin
OBSERVATIO. IIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 59
Unproofread scanNot analysed yet
Admisit igitur sanguinis e tali vena subtractionem largam, ac pulverem praecipitantem nitrosum, cum liquore anodyno minerali sumsit, quibus sanguinis exspuitio constitit ac infuso dein veronicae, melissae, pulmonariae, saniculae, cum semine foeniculi &lacte ita convaluit, ut nec amplius haemoptysis redierit, neque etiam quicquam incommodi reliquerit. Epicrisis. Simplex recte dicenda haec haemoptysis. Quae enim sic ex sola sanguinis plenitudine &suppressa solenni ejusdem, vel spontanea per menses &haemorrhoides, vel artificiali ex incisa vena, evacuatione, sine labe visceris cuiusdam, sine cacochymica etiam humorum dispositione, oboritur, palindrome quasi ad pulmones facta, periculo vacat, si cito succurritur. Sed tunc maxime juvat venaesectio, quae sanguinem copiosum non modo demit, sed &a parte affecta efficaciter revellit impetum. Iuvant vero etiam ea remedia, quae orgasmum sanguinis contemperant, nitrosa, lactis serum, nec non aquae frigidae perite admissus potus, cum iis, quae stagnantem in pectore sanguinem resolvunt ac ne putrescat ibi efficiunt; quibus demum subjungenda pectoralia &remissum pulmonum toHac methodo ego complures plethorinum firmantia. cos, maxime juvenes, ex corporis exaestuatione haemoptysi affectos, facili &explicita curatione ad sanitatem reduxi. Sed si differtur medicatio, neque adhibentur remedia sanguinem in pulmones effusum dissolventia, &disrupta vasa consolidantia, purulenta gignitur materia ipsaque phthisis. OBSERSaer. I. CAr. II. De sanguinis fluxu