# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 64

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/64

Conquerebatur autem simul de vehementi incendio circa praecordia & pectus, partibus externis penitus refrigeratis; aderat continua sitis, pulsus durus & vehemens; nullus soinnus, & quando sanguinem non exspuebat, miram quantitatem pituitae viscidae ore rejiciebat. Nihil levaminis a secta vena, ab usu seri lactis, a pediluviis, a lacte amygdalato cum nitro mixto, nec ab aliis medicamentis inflammationi resistentibus expertus est, sed potius ab omnibus ingestis, major oborta est anxietas & dolor, donec tandem persistentibus hisce symptomatibus & fatiscentibus omnibus viribus, decimo quarto ab invasione morbi die, periret. Epicrisis. Videmus ex hac morbi historia, quomodo & a quibus caussis simul concurrentibus, in homine plethorico & qui jam tum levem haemoptysin expertus est, gravis haemoptysis una cum inflammatione ventriculi lethali progigni possint. Nam atmosphaera frigido-humida existente, fortior motus, potus copiosus spiritus vini, ira, vociferatio, in homine plethorico, sanguinem in tantam ebullitionem, orgasmum, congestionem & impetum a partibus exterioribus ad interiora urgere & pellere valent, ut ruptis vasis pulmonalibus, haemorrhagia periculosa, ventriculi vero a potu ingesto frigido inflammatio, nullis levanda auxiliis, accedat. Post excretionem autem cruentam magna phlegmatis ejectio successit in nostro, propter majorem humorum ad pectus affluxum, & nimiam membranae in bronchiis glandulosae relaxationem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
