# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 65

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/65

OBSERVATIO. XII. Femina generosi stemmatis valde teneri corpo- Haemoptysis ris animique mobilioris, annorum quinquaginta, per decem pectorolis rhevmatica. fere annos menstrua caruit purgatione & hinc etiam subinde flatulentiis, praecordiorum anxietatibus, animi perturbationibus, phlogosibus cum strictiore alvo junctis, longo tempore fuit obnoxia. Ante annum & quod excedit, circa os sacrum & in imo ventre dolorem pressorium cum ardore & pruritu ani persensit, & paucis diebus elapsis, portionem sanguinis secessisse per alvum quum eam deponeret observavit, idque aliquoties. Sed ab hoc tempore protinus omnis evanuit dolor & imi ventris molestia, brevi tamen post cum spasmis ventris alvique strictura percepit dolorem pungitivum in sinistro thoracis latere, cum titillatione in epiglottide tussique valida & sicca, qua demum aliquot sanguinis floridi & coccineo tincti colore extrusit per intervalla cochlearia, & sic iterum cunctae molestiae remiserunt. Quum vero talem accessionem quatuor menses circa plenilunii tempus cum iisdem antecedentibus symptomatibus simili etiam eventu & solutione mali generosissima femina experiretur, metu majoris periculi postulavit meum consilium. Ego igitur tres ante accessionis hactenus consuetum tempus dies venam tali tundendam curavi, & minimum ut tres vel quatuor sanguinis unciae emitterentur jussi, pulverem etiam rhabarbari cum lapidibus cancrorum & nitro bis in septimana cum haustu aquae frigidae circa lecti introitum & infusum theiforme mane sumendum suasi, quorum remediorum ope ab omni accessione haemoptyseos postea libera permansit. (Hossm. Syst. TIV. PII.) Epicrisis. Epicrisis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
