# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 66

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/66

Rectius haec haemoptysis pectoralis rhevmatica appellari potest, quae ex palindrome, sive translatione sanguinis affectantis exitum per venas haemorrhoidales ad pectus, ubi etiam in musculis thoracis pleuritidem spuriam intentavit, fuit profecta, & soluta per apertionem vasorum sanguineorum, quae interius bronchiorum tunicas investiunt. Tenuis enim, floridus & spumosus sanguis rarius immediate ex pulmonum substantia, frequentius ex bronchiis & asperae arteriae vasis sauciatis venit. Quum autem venae sectio validum sit sanguinem a partibus superioribus ad inferiores revellens medium, non sine levamine circa tempus accessionis instituta fuit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
