Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 67
Unproofread scanNot analysed yet
§. III. Sedes morbi &scaturigo unde sanguis venit, est in Sedes in venventriculo, ita tamen, ut in consortium mali, ceu sedes triculo &lieno. causae morbi, veniat &ipse lien. Id enim aperte monstrant sectiones cadaverum hoc morbo defunctorum. De liene quidem, quodis semper fere sanguine tumidus, infarctus &quandoque plane induratus deprehendatur. ventriculo autem, qui copiosis ubique vasis distinctus est, quod brevia potissimum sic dicta arteriosa &venosa, quae in superna &sinistra tenuiori parte excurrunt, ibique admodum tenera membrana teguntur, si aperiuntur, vel disrumpuntur, sanguinem qui vomitu ejicitur, fundant &fuderint, eaque propter varicosa &nigro sanguine distenta deprehendantur corrupta simul ibi ipsius ventriculi substantia. Sic Riolanus anthropolog. Lib. II. Cap. 17. vas breve minimo digito latum deprehendit in rejectione sanguinis per superiora &inferiora. Idem testatur Columbus rerum anatomic. Lib. XV. de Cardinali Cibo, nec non WePlaterus Observat. Libr. II. delius in Physiolog. reformat. &Bonetus medicin, septentrional. Libr. III. Sect. 5. Cap. 4. Interim non adeo videtur improbabile, licet rarius Non semper contingat, quod ex aliis etiam stomachi vasis, si a succis ex brevibus. acido corrosivis, vel etiam a venenis, fuerint erosa, vomitus cruentus succedat. Quod tanto magis factum fuisse concludendum, si dolor stomachi praecessit acutus, atque materia, quae vomitu rejicitur cruenta, nigra simul est &acida, dentes stupefacit, fauces ac os adurit, &pavimento injecta ebullit, qualem descriptionem Hippocrates L. II. de norbis §. 71. tradit.