# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 67

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/67

§. III. Sedes morbi & scaturigo unde sanguis venit, est in Sedes in venventriculo, ita tamen, ut in consortium mali, ceu sedes triculo & lieno. causae morbi, veniat & ipse lien. Id enim aperte monstrant sectiones cadaverum hoc morbo defunctorum. De liene quidem, quodis semper fere sanguine tumidus, infarctus & quandoque plane induratus deprehendatur. ventriculo autem, qui copiosis ubique vasis distinctus est, quod brevia potissimum sic dicta arteriosa & venosa, quae in superna & sinistra tenuiori parte excurrunt, ibique admodum tenera membrana teguntur, si aperiuntur, vel disrumpuntur, sanguinem qui vomitu ejicitur, fundant & fuderint, eaque propter varicosa & nigro sanguine distenta deprehendantur corrupta simul ibi ipsius ventriculi substantia. Sic Riolanus anthropolog. Lib. II. Cap. 17. vas breve minimo digito latum deprehendit in rejectione sanguinis per superiora & inferiora. Idem testatur Columbus rerum anatomic. Lib. XV. de Cardinali Cibo, nec non WePlaterus Observat. Libr. II. delius in Physiolog. reformat. & Bonetus medicin, septentrional. Libr. III. Sect. 5. Cap. 4. Interim non adeo videtur improbabile, licet rarius Non semper contingat, quod ex aliis etiam stomachi vasis, si a succis ex brevibus. acido corrosivis, vel etiam a venenis, fuerint erosa, vomitus cruentus succedat. Quod tanto magis factum fuisse concludendum, si dolor stomachi praecessit acutus, atque materia, quae vomitu rejicitur cruenta, nigra simul est & acida, dentes stupefacit, fauces ac os adurit, & pavimento injecta ebullit, qualem descriptionem Hippocrates L. II. de norbis §. 71. tradit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
