# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 68

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/68

Jam sicuti corpora graciliora & teneriora omnium facillime haemorrhagias quae fiunt in partibus internis incurrunt, ita etiam idem fieri in ea, quae succedit in ventriculo, testatur experientia, praesertim si subjecta sensibilioris & mobilioris simul sunt animi. Ejusmodi enim corpora vasa utplurimum gerunt subtiliora & quoad substantiam teneriora, quae & facile distensionem & rupturam, atque hinc sanguinis effusionem, admittunt. VI. Potissimum atroci huic malo observantur obnoxiae femellae, inprimis quae alvi sunt adstrictioris, pubertatis tempore, quo menses primo imminent, nec non quando postea suppressi sunt, aut parcius succedunt. Tum enim, quando gravi ira, vel terrore commoventur, & inferiorum partium accedit refrigeratio, vel etiam Medicus pathemata a regurgitante ab utero ad stomachum sanguine orta per emesin excitatam perperam tollere contendit, perquam facile sanguinis eructatio procuratur. VII. Pari ratione post intermittentem perversa methodo a Medieo tractatam & justo citius cohibitam, in tenerioris texturae feminis novi substitisse menses. Quos si postea validis & calidis emmenagogis iterum emovere ausus fuit morbi artifex, enormem & lethalem cruentam vomitionem successisse bis observavi. §. VIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
