# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 70

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/70

Licet enim cruor bruno-nigricans, ad aliquot mensuras, in plebejis maxime feminis ac viris, eructaretur, praeter virium debilitatem, vita tamen fuit superstes. Quin, eodem tempore, occurrerunt in plethoricis maxime haemoptyses, quae pariter sine singulari artificio iterum discesferunt. Circa aequinoctiale enim tum tempus, ob subitas & multiplices aëris ex calido in frigidum, & ex frigido in calidum vicissitudines, sanguinis aequalis ac liber circulus turbatur, ut hic, maxime ubi redundat, ad hanc vel illam partem cum impetu ruat, & ubi exitum invenit, perrumpat, effuso autem nimio, iterum cesset. §. XIII. De ipsius morbi decursu porro tenendum, spasticum illum & gravativum ventriculi dolorem, qui utplurimum cum ardore sanguinis vomitui jungitur, non pro stomachi inflammatione esse habendum. Inflammatio enim nunquam non extremorum frigore vehementi circa praecordia aestu, siti, febre, pulsu contracto, debili & celeri stipatur, quae tamen in cruento vomitu non sic adsunt. Neque ventriculus inflammatus ferre potest calidum potum, nec non exterius applicationen tegularum calidarum, vel calidorum pannorum, quae tamen vomitu cruento laborantes eximie solantur. §. XIV. Sicuti autem omnes haemorrhagiae facile recrudescunt & post hebdomadum non modo, sed mensium etiam, quin annorum decursum revertuntur ; sic etiam idem in hac ventriculi haemorrhagia accidit. Nam quia per effusionem partibus inducitur debilitas, minus postea resistere possunt sanguini copiosius & validius affluenti, sed is pristinas servat vias, subsistit ibi tandemque etiam erumpit. Quin ea quandoque observatur naturae quasi consuetudo, ut locum pristinum exacte repetat, & maxime in narium haemorrhagia, ex nare illius lateris, quo primum successit, postea semper fere succedere soleat sanguinis stillicidium.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
