Latin
THESES THERAPEVTICAE CVM CAVTELIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 76
Unproofread scanNot analysed yet
Nam licet haec inter alimenta sint praestantissima, recursui tamen &generationi hujus mali favent, quia vascula dilacerata nimium relaxando, sanguinis affluxum potius invitant, quam arcent. XIII. Ceterum digna utique sunt, quae subjungantur Hippocratis de morbo nigro monita practica, quae libro II. de morbis Sect. V. consignavit &sic habent: Morbo atro laboranti medicamentum purgans crebro propinato, &serum &lac, si anni tempus ferat, &cibis abstineat dulcibus, oleosis &pinguibus; utatur potius frigidis &alvum subducentibus, &nisi debilis fuerit, sanguinem e brachio detrahito. Quodsi alvus non dejiciit, molli infuso subluito, a crapula &venere abstineat, neque multum exerceatur, neque deambulet, calida non lavet, acria non edat, neque salsa, quae cum fecerit, cum aetate etiam morbus fugiet.