Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 77
Unproofread scanNot analysed yet
Sed inde dolores &pressiones ventriculi mirum exacerbatae &accesserunt praeterea stricturae praecordiorum anxiae, cum intenso capitis dolote, quin triduo post, sanguis magno cum impetu per os erupit, sub extremorum algore, aphonia, animi profunda defectione alvique adstrictione, quae insequutus aestus ingens, cum magna siti; postero tamen die per vomitum nihil amplius sanguinis, sed tantum ingesta rejecta, &ante meridiem semper aegra melius, post meridiem pejus habuit. Cum demum ego in consilium adsciscerer his usus sum magno cum fructu remediis. Binis scilicet singulis horis porrexi paulatim sorbendum haustum aquae fontanae frigidae, cum pulvere nitroso absorbente &quindecim liquoris anodyni mineralis guttis. Deinde ter successive injicere jussi clysterem emolsientem domesticum, quo alvus ingentem viscidorum recrementorum colluviem dimisit. His levata quidem aegra, conquievit etiam aestus nimius &urgens praecordiorum anxietas, nihilominus mansit semper conatus ad vomendum, junctus interdum, non cum sanguinis, sed pituitae vomitu, neque capitis dolores, neque anxietates praecordiorum prorsus cessarunt, sed interjecto aliquo tempore redierunt &vires praeterea multum fuerunt dejectae. Quare emulsionem parare jussi ex decocto cornu cervi &scorzonerae, aqua melissae &menthae sine vino, cum seminibus quatuor frigidis, papaveris albi &syrupo papaveris, quam aegra insigni sumsit cum euphoria. Praecordiali vero regioni, sacculum herba menthae, floribus sambuci &chamomillae Romanae plenum inque vino coctum saepius applicare jussi. Et ad levandum capitis dolorem liquoris anodyni mineralis guttas quinque, vel sex, frustulo sacchari Canariensis instillatas, saepius ori indere suasi. Sic demum effectum est, ut &vomitus cruentus, &omnia reliqua pathemata discederent, &aegra pristinam perfectam recuperaret valetudinem. Epicrisis Quando menses primum instant, decimo tertio, vel quarto aetatis anno, &juvenculae ob id habent male, fortior animi, per moerorem, aut iram commotio superveniens, sanguinis e stomacho eruptionem perquam facile suscitare potest, idque tanto certius, quando exhibetur emeticum, tum certe veneni vim habens. Quod si etiam semel haec adfuit haemorrhagia, post longum annorum decursum, eadem, quavis data occasione, facile redit, uti quidem in nostra factum est per vomitorium va idum, quo sanguinis impetus non modo ad ventriculum, sed &ad caput translatus, in illo cruentum vomitum, in hoc autem gravia pathemata induxit.