Latin
CONSPECTVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 8
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem, ex spasticis partium contractioni- Quare hypobus chondriaci bus &venarum angustationibus, sanguinis praeternaturales eruptiones plerumque suum ortum &causam mutuantur; liquido nunc intelligitur, quare hypochondriaci, in quibus ventriculus &universus intestinorum canalis nervosus, ob motus peristaltici perversionem, flatulentis distensionibus, spast cis quoque stricturis assidue afflictatur, ad motus &fluxus haemorrhoidales valde sint proclives, atque, si sanguis ibi non exitum inveniat, hypochondriacorum pathemata plurimum exasperentur. XII. In genere circa curationem omnis generis haemorrhagiarum, id velim notetur, inconvenientissimam esse eorum medendi methodum, qui, dum sanguinis rubicundi &κατ ἔξοχm sic dicti abundantiam pro causa unica materiali &occasionali nunquam non agnoscunt, crebro institutis sanguinis missionibus audacter utuntur; utut, praesertim inter initia &praeservationis gratia, in sanguineis praecipue, tempestivum venaesectionis usum plurimi faciamus. Recta autem medendi ratio, unice in eo reposita est, ut primo impetum sanguinis a parte laborante, opportunis remediis, ut sunt pediluvia, clysteres, externarum partium frictiones ac ligaturae, calida tegumenta, fotus, balnea, derivemus; deinceps ut spasticas nervosarum partium stricturas relaxemus; &demum lenioribus per epicrasin laxantibus, &moderatis diaphoreticis. item inedia sive abstinentia a victu pleno sanguinem ingene? rante, nimiam serosi colluviei abundantiam subtrahamus &praecaveamus. §. XIV. Haec de doctrina haemorrhagiarum in genere dicta sufficiant: specialior &fusior hujus in praxi utilissimi argumenti evolutio &discussio, in sequentibus capitibus conspicienda erit. CAP. I. b τν τεν τς τὴν σν ἐρ συοιο νττῖο τιο τν τ . ἐν QUOMMAANUCITOQq Θσφωσωα