Latin
DESERV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 81
Unproofread scanNot analysed yet
Epicrisis. Nutricem hujus tam misere pereuntis infantis fuisse impuram &lue gallica ante annum laborasse, fuit post fata compertum. Interim non dubium est, quin ob motum sanguinis in parte inflammata &corrupta interceptum, is alias vias quaesiverit ac demum tenuia ventriculi &intestinorum vasa perruperit, eodem modo ac subinde evenit, a gravibus partium externarum contusionibus, sanguinem e naribus, vel etiam per alvum, aut alias vias prorumpere. Quam in rem consentit peritissimus Platerus, qui in praxi pag. 726. scribit: a contusione aliqua facta circa viscera ventriculo vicina sanguis nonnunquam evomitur. Nigredo autem sanguinis intimam omnino corruptionem eius indicat, quae sine omni dubio a corrupta illa putrida tumoris materia profecta &communicata. Neque etiam alia ex causa, nigri &picei coloris cruorem, qui per anum in ejusmodi affectibus fertur, quam ex valde corrupto in viscere quodam sanguine, totius massae instar fermenti texturam invertente, petendam esse arbitror. OBSER(Hoffm. Syst. T. IV. P. II.) Non ita pridem femina Hebraea Amstelodamo meum exquisivit consilium.