# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 87

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, ORSERVATIO. IIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/87

Salutares enim illi motus sueti excretorii, sic statim invertuntur, ad interiora vergunt, ac facile postea in habitum transeunt, nisi cito emendentur iterum. Quare si incidit ejusmodi noxa, quam fieri potest citissime succurrendum congruis auxiliis, inter quae praeter venaesectionem & clysteres demulcentes, quam maxime proficua theiformia infusa, cum iis quae sanguinis ad exteriora motum rursus revocant, blanda scilicet diaphoretica. CAPVT IV. HAEMORRHOIDALI FLVXV NIMIO. THESES PATHOLOGICAE. On omnis liberalior sanguinis per sedis venas secessus, pro eo, qui praeter & extra naturae legem fit ac nimius est, habendus; sed consideranda vasa corporis habitus, vires, aetas ac temperamentum. Non enim infrequens, quod ea sanguinis effusi quantitas, quae certis corporibus legitima est ac salutaris, aliis vicissim sit Neque etiam omnis solito largior, nimia ac perniciosa. a mole sanguinis valde aucta eaque paullo impensius commota, suscitatus haemorrhoidalis fluxus, censendus est morbosus, sed is demum, qui diutius insistit, qui vires posternit, quo appetentia, laudabilis alimentorum digestio, nutritio aliaequa functiones laeduntur, ac metus tandem est, ne via ad graves & chronicas passiones pandatur. Dig zeo Sucr. I. Cae. IV. De haemorrhoidali fluxu nimio.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
