# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 90

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, ORSERVATIO. IIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/90

gis magisque partium tono ac robore, profluvium diutius durat, facilius etiam recrudescit. VII. Quaecunque igitur sanguinem ingignunt nimium, ejusdemque per portae ramos commeatum remorantur, aut etiam copiosiorem ad loca haemorrhoidalia affluxum invitant, ad haemorrhoidalem tam moderatum, quam etiam immoderatum fluxum disponunt. Hinc est, quod qui laxum, spongiosum, obesum, plurimis vasis sanguine turgidis distinctum corporis obtinent habitum, qui lauto fruuntur victu, vitae genus colunt sedentarium motusque expers, & a majoribus hoc morbo affectis prognati, haemorEandem rhoidum excessui quam maxime sint obnoxii. quoque ob causam accidit, quod acriora purgantia, aloëtica crebrius usurpata, calidorum ciborumque aromaticorum, nec non potus vinosi dulcis atque potentis liberalior usus, omissae suetae sanguinis subtractiones, animi affectus, ira potissimum & tristitia diuturna, & corporis quoque maxime per equitationem, commotio impensior, aliaque id genus plura, ut impetat hic sanguinis fluxus praeternaturalis, faciant. Ceterum periculosum utique est effusius hoc sanguinis haemorrhoidalis profluvium. Inde enim vires convelluntur, corpus marescit, femora gravantur, somnus fit laboriosus, praecordia gravativo sensu auguntur, venter cum borborygmis tumet ac pulsus micat debilis. Vrgente postea diutius fluxu, pedes circa malleolos intumescunt, facies item & oculi, color illius fit luridus ac plumheus, spiritus arctius meat, & postremo in cachexiam, hydropem, lentam & hecticam febrem fit transitus. Vt adeo pateat: ex defectu etiam sanguinis graves subnasci aegritudines, ac utique vitae viriumque thesaurum eile sanguinem, nec quantitate, nec qualitate peccantem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
