# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 91-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/91-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/91-2

CVRATIO. VAriae & differentis indolis sunt causae, quae ad excitandum nimium haemorrhoidum profluvium faciunt atque concurrunt; ideo variae etiam medendi sunt indicationes, & varia quoque ac diversae naturae ad arcendum illud ac persanandum remedia. Non adeo insolens est, ut in corpore plethorico, Sanguinis copia minurestitante aliquandiu sueto alias fluxu, a vehementiori cor enda. poris, vel etiam animi commotione a potu spirituoso liberalius assumto, balneo nimis calido, aut medicamento intestinum sanguinis motum nimium intendente, non modo subito & confertim fiat, sed & solito diutius insistat sanguinis, cum pulsu magno & vehementi, per haemorrhoides pro92 SEcr. I. CAB. IV. De haemorrhoidali fluxu nimio: profusio. Quod ubi accidit, primo omnium divertendus ac derivandus sanguinis impetus, eumque in finem sanguinis missio in bracchio, vel brachiorum in liquorem aquosovinosum tepidum immissio, apprime ex usu est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
