Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 94
Unproofread scanNot analysed yet
obstructionum repagula folvunt, humores non nimium commovent. Inter haec a priscis jam temporibus usu &securitate celebres pilulae de bdellio Mesue, a Foresto, Soleandro &Riverio laudatae. Nec contemnendae pilulae Beccheriana methodo ex amaris extractis &gummatibus temperatioribus concinnatae, ita tamen ut aloes in locum, rhabarbari extractum, largius paullo commixtum surrogetur, si hisce nitrosi pulveres pro re nata interponantur. Nil vero ad expedienda obstructa aqueis &diluentibus est praestabilius. Vnde quam optimę in usum trahuntur minerales aquae, subtilitate atque temperie nobiles, quarum classem ducunt Antonianae, Wildungenses &Selteranae, vel cum, vel sine lacte potae. Et certe prudens ac moderatus harum aquarum, ad aliquot hebdomades, sub debito regimine &interpositis pilulis dictis, nec non elixirii balsamici temperari martialis pharmaci mixtura acuati usu, continuatus potus, palmam praeripit reliquis cunctis. Montanus praeterea in consiliis, jus pulli copiose tribus ante prandium horis bibere jubet, eoque plures hoc malo se liberasse testatur. Majoris tamen adhuc efficaciae erit, si jusculo incoquantur acetosae, cichorii &scorzonerae radices, aut etiam medicamentum martiale temperatum, cuius generis est illa cum pomorum succo parata martis tinctura, cum extracto cascarillae aquoso, primo mane sumatur, ac postea supra laudatum jus copiose bibatur. S. IV. Demum inter praecipuas copiosi sanguinis affluxus &effluxus causas referenda merito recti intestini, ejus membranarum &vasorum atonia. Quare adhibenda etiam utique ea, quae relavatis nimium &a tono dejectis partibus foenerant iterum robur. Interius laude sua hoc nomine non defraudandae sunt species de hyacintho, trochisci Ster. I. CAP. IV. De haemorrhoidali fluxu nimio. de carabe Mesues. Ex martialibus est maxime ipse haematites in subtilissimum pollinem redactus, tinctura martis cum succo aurantiorum confecta, tinctura martis Zvvelferi, crocus martis antimonialis subtilissimus cum conserva rosarum antiqua exhibitus, tinctura item florum salis ammoniaci martialium, cum rectificatissimo vini spiritu parata &cum aequali portione elixirii amari temperati mixta.