# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 95

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/95

Inter resinosa & balsamica nobilis est virtus succini praeparati, vel alcalisati, extracti cascarillae & santali rubri. Et haec omnia cum prudentia convenienti ordine ac dosi usurpata, fructu non destituuntur, si modo malum recipit adhuc sanationem. Adhibenda praeterea etiam sunt topica constringenAdbibenda tia, ad obtinendum effectum sparatum. Si igitur venae externa. in ani limbo varicosae, citra alvi depositionem, magnam sanguinis, non sine syncopes, vel mortis metu, fundunt copiam, colcothar vitrioli, vel etiam lupi crepitum, sine noxa admovere licet, Tanto magis, si leniora prius adhibita profecerunt nihil, cujus generis est decoctum ex floribus balaustiorum, rosarum rubtarum, myrtho, plantagine, mali corio & chinae cortice cum vino rubro praeparatum & cum spongia recto intestino post dejectionem alvinam applicatum. Vbi autem impetus sanguinis effluentis jamjam compositus, ossi sacro cum perinaeo & pube apponendum crebrius epithema ex herba menthae, sumach, floribus rosarum rubrarum, hyperici, rasura ligni santali rubri, mastiche, cardamomo & chaccarillae cortice, in vino rubro coctis. Neque minus ad firmandum intestini recti tonum ex usu est, idem hoc decoctum ano injicere syringa. CAVTE98 Secr. I. CAP. III. De haemurrboidali fluxu nimio.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
