Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 96
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE. IN medicatione effusi haemorrhoidum ac morbosi profluA vii haec servanda methodus: ut praemittatur sanguinis missio &primarum viarum cum recenti cassia, vel rhabarbaro electo in decocto repurgatio; postea vero roborantia &leniter adstringentia, in &externa, tutius adhibere licet. Ex nimia enim sanguinis profusione tanta oritur imbecillitas, ut medicamenta efficaciora rarius felici cum successu applicare sit integrum. Generalis quippe medendi est regula: quo major naturae est imbecillitas, eo leniora &diaetetica magis remedia, minus vero validiora pharmacevtica usurpare decet. II. Nitrosa, acidula &refrigerantia, uti in principio, &ubi ingens aestus &orgasmus sanguinis praesto est, usurpantur cum cuphoria; ita minus tutus eorundem est usus, sanguine cum viribus jam nimium profuso &ventriculo debilitato, praesertim, ubi ex viscerum obstructione fluxus est symptomaticus. III. De phlebotomiae usu tenendum: eandem non facile in aegro absente esse adornandam; eo quod multum refert, ut justa &conveniens sanguinis quantitas emittatur. Etenim in principio, si corpus sanguine valde turget, maior ipsius, ad derivandum, e brachii vena, copia, poterit subtrahi. At ubi jam multum cruoris sponte effusum, parcior &partitis potius vicibus, cum prudenti &cauta ratione, instituenda est missio.