# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 97

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/97

Jacr. I. Cis. IV. De haemorrhoidali fluxu nimid. Cire afluxui Optime jam monuit Hippocrates: haemorthoidibus cobibitionimium fluentibus, occlusis reliquis venis, unam servandam nem. esse apertam, ne hydropis, vel tabis fiat metus, facta scilicet sanguinis ad pulmones, vel hepar, palindrome. Vtut vero effatum hoc proxime intelligendum sit de externis venis nimium fundentibus, & per ustionem, vel stiptica occlusis; recte tamen etiam applicari potest, ubi ex internis, uti in nostris solenne est regionibus, effusius sanguinis sit profluvium. Tanto magis, quia has occludere, sive potius fluxum sistere, non ita promtum est ac expeditum, nec μîτ 32 nisi per Validiora interna perficiendum, quod, si non perite & valde circumspecte adornatur, damnum redundat, effato Hippocratis, certissimę. Quae quum ita sint, valide adstringentium usus utiAdstringen. tium usum. que sit cautissimus. Neque enim in principio, multo minus, quando vires cum sanguine jam exhaustae, utilem locant operam, ac potius in corporibus imbecillis & exquisitius sentientis naturae, spasmodica pathemata, convulsiva, animi deliquia, summas praecordiorum anxietates, cum tremore & palpitatione cordis concitant. Quod si itaque fluxum compescentibus uti necesse, consultum est, non vi & magnis dosibus id sperficere, ne noxam inferant. Oportet quoque subjungere diluentia, temperantia & leniora laxantia, inter quae praestantissimum est asininum lac. vel serum lactis dulce. Potissimum vero praestat martialia liquida cum ipsis diluentibus assumere. VI. Quando tamen sanguinis ex haemorrhoidalibus lo- Cobibitur quibus revocis fluxum subito sublatum summae praecordiorum anxietates, inflationes, cum inquietudine & angustia excipiunt; candus. revocandus is est lenioribus elicientibus & laxantibus, clysteribus quoque emollientibus ac suppositoriis. §. VII. (Hossim Syst. T. IV.P. II. ) Sucr. I. Ciae. IN. De haemorrboidali fluxu nimio. §. VII. Pari ratione cum hypnoticis, opiatis & narcotieis mercandum est cautissime, quippe quae, tanto magis intempestive data, insaniam plane inducere apta. Ex optimis. li locus, est illa massa pilularum, a Wildegansio nomen gerens, quae etiam cum fructu exhibetur, quando atrox dolor & spasmus sub prima lumborum vertebra, nimiam sanguinis effusionem movet, eaque propter est placandus. §. IIX.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
