# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 98

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/98

Si ullo in morbo exquisita vitae victusque ratione opus est; in hoc certe id quam maxime necessarium, eaque neglecta, auxiliis, vel praestantissimis, obtinendum niQuocirca aegris commendanda serio abstinentia a hil. fructibus horaeis, leguminibus, acetariis, lacticiniis, carnibus vetustis, induratis fumo atque salitis, ab aromatibus, allio, cepis, vino potenti spirituosisque cunctis. Dissuadendae etiam venationes, omnes impensiores corporis commotiones, per equitationem maxime & vecturam, in locis praesertim lapidosis & inaequalibus, & placidum potius motus genus, supernam magis, quam inferiorem corporis regionem afficiens, subi caelo amoeno, sereno, concedendum Nihil vero sic laborantibus perniciosius animi commotione, ira inprimis ac terrore, unde occasio ad eas studiose praescindenda omnis. Neque minus multum interest, ut congruo potu utatur haemorrhoidibus effusis obnoxius. Nos quidem potum aquae, vel seri lactis, item decoctum santali rubri cum mastiche & cinnamomo, nec non julepos, ex decocto cornu cervi, syrupo acetositatis citri, additis aliquot guttulis olei de cedro, vel unciis aliquot aquae florum citri, maxime commendare solemus, tum praeservandi, tum curandi scopo. Ser. I. Car. I. De haemorrhoidali fluxu nimio. Composito morboso haemorrhoidum profluvio, ne Praeservatio. terum erumpat, danda est opera. Obtinendum id exacta vivendi, modo commendata, ratione, sanguinis missione, ter, vel quater quotannis instituta, primae regionis quovis nense per epicrasin repurgatione, ac dextro aquarum mineralium vel solo lactis chalybeati usu. Sedulo denius cuncta ex asimentis & laxantibus vitanda, quae dolorem excitant, quia haec sequitur desidendi cupiditas.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
