Latin
ix
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 ix
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita sint, intelligere quisque poterit facillime, quare post doctrinam febrium, quae in priori tomo paulo penitius agitata &excussa est, intricatam &plane difficilem hanc in praxi frequentissime occurrentem materiam, paulo curatius prae ceteris evolvendam &illustrandum utilissimum imo summe necessariam judicaverim. Praeter haec placuit quoque in hoc Tom. II. dolorum pathologiam &theoriam paulo accuratiori scrutinio committere, &haemorrhagia. rum tractationi subnectere, eo quod inter haemorrhagias &dolores magnus sit nexus, magna consensio, &inter causas quoque &curationem conspiratio. Dolores praesertim acerbiores certis paroxysmis certisque periodis invadere, ac semper fere cum febriculosa quadam partium solidarum &fluidarum commotione, quam extremorum constrictio, excretionum per alvum, per sudorem quae fiunt retardatio, pulsuumque postea celeritas &durities subsequitur febribus communis, fieri nunquam non observatur. Et sicuti febrium paroxysmi, per motum sanguinis versus corporis superficiem restitutum &subsequentem sudorem salurariter finiuntur: ita etiam observamus dolorum tormenta non facile conquiescere vel sopiri, multo minus ex toto abigi, nisi prius sanguinis circulus uberior cum calore &madore subsequente ad partes extremas fuerit conversus.