# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 ix

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/ix

Quae cum ita sint, intelligere quisque poterit facillime, quare post doctrinam febrium, quae in priori tomo paulo penitius agitata & excussa est, intricatam & plane difficilem hanc in praxi frequentissime occurrentem materiam, paulo curatius prae ceteris evolvendam & illustrandum utilissimum imo summe necessariam judicaverim. Praeter haec placuit quoque in hoc Tom. II. dolorum pathologiam & theoriam paulo accuratiori scrutinio committere, & haemorrhagia. rum tractationi subnectere, eo quod inter haemorrhagias & dolores magnus sit nexus, magna consensio, & inter causas quoque & curationem conspiratio. Dolores praesertim acerbiores certis paroxysmis certisque periodis invadere, ac semper fere cum febriculosa quadam partium solidarum & fluidarum commotione, quam extremorum constrictio, excretionum per alvum, per sudorem quae fiunt retardatio, pulsuumque postea celeritas & durities subsequitur febribus communis, fieri nunquam non observatur. Et sicuti febrium paroxysmi, per motum sanguinis versus corporis superficiem restitutum & subsequentem sudorem salurariter finiuntur: ita etiam observamus dolorum tormenta non facile conquiescere vel sopiri, multo minus ex toto abigi, nisi prius sanguinis circulus uberior cum calore & madore subsequente ad partes extremas fuerit conversus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
