Latin
v
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 v
Unproofread scanNot analysed yet
Hae, probe consideratis phoenomenis &paulo pensiculatius subductis rationibus, iisdem propemodum utut non satis completis motibus, quibus febres oriuntur, progignuntur. Nam sicut duo principales motus ad febrem constituendam necessarii sunt; alter qui praecedit &qui ab extima corporis humani superficie ad interiora sanguinem &reliqua fluida urget atque propellit; alter qui sequitur, &ab interioribus versus exteriora rursus eundem cum aucta cordis &arteriarum celeritate protrudit: ita similes etiam motuum species in haemorrhagicis excretionibus concurrere animadvertimus. Etenim à nulla causa interna suscitatur haemorrhagia praesertim paulo gravior, quae non extremorum refrigerationem &spasticam habitus corporis constrictionem, cum alvo plerumque stricta, unina tenui, &parciori per cutis cribrum perspiratione, comitem habeat, sanguinem ad interiora &cor pellendo: quem motum postea celerior &vehementior, non secus ac in febre sit, arteriarum motus &ad certam partem directus sanguinis impetus consequitur.