# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 v

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/v

Hae, probe consideratis phoenomenis & paulo pensiculatius subductis rationibus, iisdem propemodum utut non satis completis motibus, quibus febres oriuntur, progignuntur. Nam sicut duo principales motus ad febrem constituendam necessarii sunt; alter qui praecedit & qui ab extima corporis humani superficie ad interiora sanguinem & reliqua fluida urget atque propellit; alter qui sequitur, & ab interioribus versus exteriora rursus eundem cum aucta cordis & arteriarum celeritate protrudit: ita similes etiam motuum species in haemorrhagicis excretionibus concurrere animadvertimus. Etenim à nulla causa interna suscitatur haemorrhagia praesertim paulo gravior, quae non extremorum refrigerationem & spasticam habitus corporis constrictionem, cum alvo plerumque stricta, unina tenui, & parciori per cutis cribrum perspiratione, comitem habeat, sanguinem ad interiora & cor pellendo: quem motum postea celerior & vehementior, non secus ac in febre sit, arteriarum motus & ad certam partem directus sanguinis impetus consequitur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
