Latin
vii
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 vii
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia ejusmodi motus excretorii haemorrhagici, incompletae febriles, non rationali &intentionali quodam actu, multo minus ad salutarem finem destinato, sed ex causis physicis necessitatem effectus quae inferunt peraguntur; fit utique, ut non modo vel in excessu, vel in defectu sanguinis emittendi peccetur, verum etiam, quod saepe numero evenit, per partes nobiliores &vias plane incorvenientes &alienas, conservationi vitali proxime inservientes, ut sunt cerebrum, pulmones, ventriculus, intestina tenuia, vesica, renes, plane perverse &erronee, cum ingenti harum partium corruptela nec non cum summo vitae discrimine, sanguinis subinde valde copiosi exclusio suscipiatur. Ceterum etiam doctrina haemorrhagiarum ea de re multum difficultatis in usu artis habet, quod aliis iisque gravissimis tam acutis quam chronicis affectionibus saepissime conjungantur, &supervenientes quandoque, sed rarius, morbum solvant, saepissime vero in extremum exitium terminentur. Ex quibus omnibus adductis &paulo penitius consideratis facile intelligi posse arbitror, quam difficilis ardua &intricata res sit, prudenter motus hos sanguinis excretorios tractandi, nec non, ut in salutem &conservationem corporis humani cedant, eos convertendi &dirigendi: atque haec ipsa difficultas non parum succrescit &augetur, quod nullum in tota rerum natura divina sapientia constituerit remedium, quod tanta polleat efficacia, ut Medicus, pro suo arbitrio &rei exigentia, sanguinis fluxum si deficit, provocare vel restituere cum certo effectu possit.